monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.q.1a.290 > sectio 2 > sectio 15 > csg75.695 > 21 > sectio > sectio 13 > sectio 1 > 5 > bnfGrec107.155 > sectio 20 > sectio 4 > sectio 20 > X. BOETHIO V̅·I̅· ATQUE PATRICIO THEODERICUS REX. (a 507/511) > 17 > sectio 19 > sectio 5 > 32 > 9 > sectio 11 > bnf10439.197 v > 28 > bnf9389.45 > sectio > csg75.270 > Lucas, 3 > XXXIIII. FAUSTO P̅P̅O THEODERICUS REX. (a. 507/511) > csg68.268 > sectio 16 > 30
Cassiodorus, Historia Eccl., 10, XXIX.De successione pontificum. <<<     >>> XXXI.De Hormisda apud Persas nobilissimo confessore.

Cassiodorus, 10, CAPUT XXX.De virtutibus Abdae apud Persas episcopi.

1 Abdas quidam erat episcopus plurimis virtutibus adornatus. Is non mediocriter usus zelo divino, pyrea, id est focum eorum, seu Vestam, destruxit. Pyrea namque pagani vocant templa in quibus ignem servant; Deum enim arbitrantur ignem. Hoc dum rex cognovisset a magis, evocavit Abdam; et primo quidem mansuete culpavit factum, praecipiens ut pyreum rursus aedificaret.
2 Illo resistente, et se hoc nequaquam facere confirmante, universas se rex destructurum interminatur ecclesias; cuius interminationem terminus subsecutus est. Nam prius illum virum occidi praecipiens, destrui quoque ecclesias imperavit. Ego siquidem destructionem Vestae non reor opportune commissam; neque enim sanctus Apostolus, dum venisset Athenas, et civitatem repletam idolis conspexisset, aras ab illis honoratas destruxit; sed ratione ignorantiam redarguit, et veritatis iura monstravit. Quia vero destructum templum reaedificare noluit, sed necem magis elegit, nimis admiror, et plurimis eum honorandum coronis existimo.
3 Tale est enim ignem adorare, quale eius aedificare templum. Hinc ergo sumens tempestas initium, saevissime atque ferociter circa pietatis alumnos intumuit, et triginta iugiter annis fluctuatio dira permansit, a magis veluti quibusdam procellis agitata. Magos enim appellant Persae eos qui elementa deificant. Quorum fabulas in alia conscriptione monstravimus, in qua horum interrogationibus dignas solutiones obtulimus.
4 Gororanus itaque, filius Isdigerdis, adepto post patris mortem imperio, etiam contra Christianam pietatem bella suscepit. Quas enim tormentorum species et suppliciorum adinventiones piis intulerit, non est facile nunc narrare. Aliorum namque manus excoriaverunt, aliorum dorsa, aliorum capita, a fronte inchoantes usque ad cervices nuda cute reliquerunt.
5 Alios sectis per medium calamis nudos operientes, et ipsas sectiones calamorum carnibus aptantes, a capite usque ad pedes funibus stringentes, postea calamos ex eorum membris violenter trahebant; ut acutae sectiones calamorum dum trahebantur, eorum carnes secarent, et tormento amarissimos dolores inferrent. Deinde fodientes lacus, et eos undique obturantes, soricum maiorum greges in eis miserunt, eisque pabulum athletas dederunt pietatis: ligantes manus eorum et pedes, ne possent a se bestias removere. Sed et alia tormenta saeviora nimis exercuerunt, habentes doctorem veritatis inimicum.
6 Sed non potuerunt athletarum devincere fortitudinem. Sponte namque currebant, ut occasione huius mortis incorruptibilis vitae dona perciperent. Duorum tamen aut trium memorabor, ut per hos reliquorum fortitudo monstretur. [THEODORETUS, lib. V, cap. 38. Edit. Christ. Vales. cap. 39, p. 245.]
Cassiodorus HOME

bav824.308 bnf1603.216

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik